Anton > 31-10-2018, 12:16 AM
Quote:5. Tunc divina iustitia advocat reges exercitusque fortissimos, qui sunt ultra illas portas quas fecit Alexander, et surgent ultra portas illas reges et populi multi, et aspicient coelum, invocantes nomen Dei. Annuente autem Deo de coelo suo glorioso, resonabit in portis illis vox divina et in iussu Dei illico portae cadent et subvertentur et exibunt exercitus innumeri et stellae coeli, immo plus quam stellae coeli, innumeri sicut arena maris. Consumpta e superliminare inferiori mensura spithamae et e superliminari superiori etiam spithama a multitudine cuspidum hastarum lacerantium et exeuntum, exinde exeunt cum trepidatione reges et copiae multae; omnes populi ac linguae exeunt per portas illas: Agog et Magog et Naval et Agag, reges et exercitus validissimi, Thogarma, Ascenez et Daiphar et Phutaei cum Lybiis, Amzartaei, et Garmidul, Taleb in capite Sanurtanorum, Azmurtaei, Chusaei, Hunni et Pharzaei, Declaei Thubalaei, et Moschaei cum Chusaeis, quos comitantur Medi et Persae et Armeni, et Turcae et Nemruchaei, et Muschaei filii Chaeon, et Sarugaei filii Jactin et Mahunaei; exercitus et populi multi, quorum non est numerus, erumpunt et invadunt terras; commoventur fundamenta orbis, arena velut fumus ascendit e terra, occultat in alto solem et operit terram velut atra nubes, sicut prophetavit Ezechiel, Buzi filius, in sua prophetia.
6. Etenim, ubi Hunni ad bellum et pugnam exeunt, assumunt mulieres gravidas et conglomerant ignem supra illas, et accedentes incantant supra illas et sic coquunt foetum in ventre earum, ventre autem sciso, extrahunt foetum; quum foetus extraxerunt, ponunt eos in discis et proiiciunt aquas super eos et separant eorum membra in aquis incantatis et assumunt gladios suos et arcus hastasque ac sagittas atque intrumenta intingunt in hisce aquis. Tota supellex quam tetigerunt aquae incantatae ipsis apparet veluti ac si secum multitudinem sex millium secum haberent quando unus es eis cadit in praelio dum decertatur. Omnis qui extendit manum educit simul cultrum. Manducant carnem infantium et sanguinem mulierum bibunt. Pelle militum induti et veluti vento et procellis vecti, in ictu oculi subvertunt urbes, ad terram disiiciunt muros eorum, diruunt arces munitas, celeri cursu alligant et trucidant viros fortissimos. Vento et procella velociores sunt dum currunt. Ubi in regione rumor spargitur egressos advenire Hunnos, undique e toto orbe surgere videntur quia incantatores sunt; inter coelum et terram currus eorum veluti venti volant; gladii eorum hastaeque ut fulgura terribila coruscant, frena manibustenentes duos vel tres equos dirigunt; unusquisque ducit secum quinquaginta vel sexaginta homines qui praeeunt et sequuntur celeres ut venti et procellae; clamores eorum rugitus sunt leonum; formidandi enim Hunni terrent universam terram, quam totam operiunt ut aquae in diebus Noe; se extendent usque ad extremitates orbis, nec est qui stet coram eis.
7. Hic est populus ille multus, de quo dixit Ezechiel (xxxviii, 16) quod veluti nubes operit terram.
MarcoP > 31-10-2018, 07:20 PM
-JKP- > 31-10-2018, 07:42 PM
-JKP- > 31-10-2018, 07:48 PM
Anton > 29-02-2020, 12:34 AM
Anton > 29-02-2020, 07:48 PM
-JKP- > 29-02-2020, 08:28 PM
Koen G > 29-02-2020, 08:47 PM
DONJCH > 01-03-2020, 01:03 AM
Koen G > 01-03-2020, 01:41 AM